tan-gram


spiele math texte kunst musik diverses sex

   home  
   spiele  
     boss  
     memory  
     alkuin
     flaschen  
     tartaglia  
     ziege  
     bingo  
     tangram  
   mathe  
   texte  
   kunst  
   musik  
   sex  
   diverses  

alkuin

boot
propositiones ad acuendos juvenes
XVII solutio
primo omninum ego et soror mea introissemus in navem et transfretassemus ultra, transfretatoque fluvio dimisissem sororem meam de navi et reduxissem navem ad ripam. tunc vero introissent sorores duorum virorum, illorum videlicet, qui ad litus remanserant. illis itaque feminis navi egressis soror mea, quae prima transierat, intraret ad me navemque reduceret. illa egrediente foras duo in navem fratres intrassent ultraque venissent. tunc unus ex illis una cum sorore sua navem ingressus ad nos transfretasset. ego autem et ille, qui navigaverat, sorore mea remanente foris, ultra venissemus. nobisque ad litora vectis, una ex illis duabus quaelibet mulieribus ultra navem reduceret, sororeque mea secum recepta pariter ad nos ultra venisset. et ille, cuius soror ultra remanserat, navem ingressus eam secum ultra reduceret. et fieret expleta transvectio nullo maculante contagio.


kontext:
  • schöner lebenslauf von alkuin (deutsch)
  • propositiones (latein mit fehlern)